Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 11: Versus 21

Vae tibi,etc. Supra ubi legitur, quia circumibat Jesus civitates et omnes vicos, curans omnem languorem: intelligendum est inter alias etiam in Corozaim et Bethsaida Dominum fecisse virtutes. Corozaim interpretaturmysterium meum;Bethsaidadomus fructuumvelvenatorum. Si in Tyro,etc. Hoc impletum modo videmus, quia Corozaim et Bethsaida praesente Domino credere noluerunt. Tyrus et Sidon postea praedicantibus Apostolis crediderunt: adeo devoti, ut Paulum Tyro abeuntem omnes cum uxoribus et liberis usque ad naves prosequerentur. Cur ergo non credituris praedicavit, credituros evitavit: ipse scit cujus viae sunt misericordia et veritas. Proposuit tamen fines Judaeae non excedere, ne justam Pharisaeis et sacerdotibus persecutionis occasionem daret. Et erant tunc qui in Corozaim essent vocandi: nec tamen de contemptu gravius puniendi.Tyrus,angustia.Sidon,venatio.
(* Traductions européennes)